- OTIA
- OTIAin vestibulo Somni, collocantur Statio Theb. l. 10. v. 91. ubi Idoli huius aulam describit:Limen opaca Quies, et pigra Oblivia servant,Et numquam vigili torpens Ignavia vultu.Otia vestibulo, pressisque silentia pennisMulta sedent etc.Non abs re: Somnus enim vacationem humanorum operum infert. Alias Otia, amoenitates dicuntur ad otium proritantes. Idem l. 1. Sylv. 2. v. 265.Nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.Ad illud Virgilli, Georg. l. 4. v. 563.Illo Virgilium me temore dulcis alebatParthenope, studiis florentem ignobilis otii.Hinc otiosa Neapolis, Horatio Epod. 5. v. 43. et in otia nata Parthenope, Ovidio Met. l. 15. v. 711. De cuiusmodi Otiis seu Secessibus Principum diximus alibi. Ut de Otiosis aliquid addam: otiosum esse, apud Thraces olim honestum erat, et raptô vivere praeclarum, agriculturae vero studium contemptissimum, apudHerodot. l. 5. Contra otiosos reprehendit Paulus 2. Thessal. c. 3. v. 10. legibus coercet Amasis, apud Herodotum eundem l. 2. et Solon apud Alexandrum ab Alex. Genial. Dier. l. 3. c. 13. Sardi, apud Aelian. Var. l. 4. c. 1. Alii. Salariis privat antoninus Pius, Nihil esse sordidius, imo crudelius, inquiens, quaem si Remp. ii arroderent, qui nihil in eam suo labore conserrent, apud Capitolin. c. 7. Urbe expellit Pericles, apud Plut. morte etiam Draco punit, apud Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 11. c. 3. Alia notio vocis, cum de Philosophis usurpatur, ut infra videbimus, ubi de Philosophia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.